CYRENAICI

CYRENAICI
CYRENAICI
Philosophi ab Aristippo, omne bonum in voluptate posuerunt, virtutemque censuerunt ob eam rem esse laudandam, quod efficiens esset voluptatis. Vide omnino Laerr. in Aristippo. Cicer. Hesych. Suid Voss. de Sect. Philos. c. 9. p. 38. 59. et seqq. Vide etiam Hegesias, Panicerus, Theodorus. Voluptatem autem eam intelligebaut, non quae in doloris privatione atque animi tranquillitate consistit; sed quae sita est in confluxu voluptatum particularium, quas quidem ctiam in animi volaptatibus sitas esse confitebantur, sed praecipue tamen ponebant in
corpore. Postea divisa secta est in Hegesiacam, Anniceriam et Theodoriam, ab Auctoribus sic dictas. Qui omnes cum in opinione de Summo Bono, modo relatâ, consentirent; Physicam eriam aspernarentur velut obscuram et incertam: in aliis tamen abiêre in diversum. Et quidem Theodorii opiniones de Diis omnes tollebant, ac sapientem aiebant tempore et locô opportunô etiam adulterium et sacrilegium commissurum, sineque pudore publice cum scorto congressurum. Unde Cicero de Nat. Deor. l. 3. Asotos ex Aristippi schola prodire, dixir. Vide Vosl. quoque de Hist. Graec. l. 1. ut et Georg. Hornium, Histor. Philos. l. 3. c. 17.
Philosophorum Sectae huius successio.
Aristippus, Socratis discipulus novam hanc haeresin condidit: vir πολιτικώτατος. Eum excepit Arete filia, a Patre edocta. Aristippus II. Aretes sil. μητροδίδακτος dictus, quod a matre Philosophiam esset edoctus. Theodorus cognomine Α῎θεος, Theodoriae Sectae conditor. Sed et Aristippus Senior duos alios discipulos habuit, Prolemaeum Aethiopa et Antipatrum Cyrenaeum: quorum hunc audivit Epitimides Cyrenaeus: hunc Paraebates: istum Hegesias, cognomine Πεισιθἀνατος, et Anniceris, a quo Plato est redemptus. Ab Hegesia et Anniceri Hegesiaca et Anniceria Secta nomen invenit, de qua posteriore vide inprimis Strab. l. 18.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • ARISTIPPUS — I. ARISTIPPUS Cyrenaeus, Senior dictus, Socratis auditor; cum Epicuro de voluptate sensit. Primus quaestu philosophatus est, et cum Xenophonte simultatem habuit, et a Diogene Canis Regius appellatus est, quod Dioysio, ac aliis divitibus ventris… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DII — ingenii ab Unius notitia exerrantis figmentum, tot fuêre apud Gentiles, quot deprehendêrunt vel usui suo, vel terrori, vel admirationi apta instrumenta; omisso Eo, qui solus horum Auctor, naturâ suâ invisibilis, per visibilia haec sua opera ipsis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MACAE — populi Arabiae Felicis, Carmanis oppositi, in tractu nardum et myrrham ferente, Mela l. 3. c. 8. hodie pars regni Ormuzii. Macae item et Maces, Macai, Ptol. populi Cyrenaici, circa Syrtim maiorem siti, vel iuxta Cinyphum amnem, Sil. l. 3.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PHILOSOPHIA — I. PHILOSOPHIA Pythagorae γνῶσις τῶ ὄντων ᾗ ὄντα ἐςτὶν. Cognitio entium qua entiasunt: Platoni μελέτη θανάτου, Meditatio mortis: Aristoteli τείχνη τεχνῶν καὶ ἐπιςτήμη ἐπιςτημῶν, Ars artium et scientia scientiarum: Mich. Psello Cognitio omnium… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PHYSICA — Latine Scientia Naturalis, partim ex naturalibus exemplis, vel praeter naturam evenientibus, ut sunt prodigia et monstra: partim ex iis, quae ex Arte contingunt, ut Mechanica: nata est. Exemplorum enim collectio constituit historiam Naturae, unde …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VOLUPTAS — non Volupiae tantum alisque nomimbus sed et propriô, apud Romanos olim culta est. Cicer. de Nat. Deor. l. 2. c. 23. Cupidinis et Voluptatis et Lubentinae Veneris vocabula consecrata sunt, vitiosarum (ut idem ipse addit) rerum. Sed tamen (causa… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”